Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed utrumque iungamus. Namque

v3.p.98
et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.

Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat. His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis; hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.

Haec res eandem vim [*](eandem vim cod. Velz.; eam demum BA.) habet quam praecipere. Nam qui praecipit, dicit: " illa facies, si voles temperans esse." Qui describit, ait: " temperans est, qui illa facit, qui illis abstinet." Quaeris, quid intersit ? Alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum

v3.p.100
utar verbo, iconismos [*](iconismos cod. Velz.; iconismo BA.) ex usu esse confiteor; proponamus laudanda, invenietur imitator.

Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo ? Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.

  1. Continuo pecoris generosi pullus in arvis
  2. Altius ingreditur et mollia crura reponit;
  3. Primus et ire viam et fluvios temptare minantis
  4. Audet et ignoto sese committere ponti,
  5. Nec vanos horret strepitus.
  6. Illi ardua cervix
  7. Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
  8. Luxuriatque toris animosum pectus ---
  9. Tum, si qua sonum procul arma dederunt,
  10. Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
  11. Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.