Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.

Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.

Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur. Quid enim dicunt ? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata. Atqui hoc

v3.p.96
ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules [*](tam me hercules cod. Velz.; tam hercules BA.) quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem.

Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, [*](multam Madvig; multa BA.) quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.

Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.

Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum [*](certa rerum Schweighaeuser; certarum and certum BA.) persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta, quae dant animis inflexibile iudicium.

Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: " iustum est et honestum." Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.