Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit ?

Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea,

v2.p.436
quae possunt evenire, firmandus.

Exilia, tormenta morbi, [*](morbi BA; morbos later MSS.) bella, naufragia meditare. [*](meditare later MSS.; meditari BA.) Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere, [*](abigere Matthiae; abicere BA.) potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est.

Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt ? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt ? Cypron quotiens vastavit haec clades ? Quotiens in se Paphus corruit ? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus ?

Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur.

Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimo [*](latissimo Buecheler; altissimo BA.)

v2.p.438
monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quo [*](quo later MSS.; qua BA.) appareat illas saltim fuisse?

Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta vis [*](vasta vis Haupt; vastavit BA.) ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia.

Casurae stant. [*](casurae stant Haupt; casum exstant BA.) Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, [*](sive pondus H. Mueck; sive preclusa violenti pondus MSS.) sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus [*](impetus added by Buecheler.) in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua [*](a qua Erasmus; in qua BA.) nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium

v2.p.440
opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus.