Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.

In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur. [*](restituantur Buecheler, who thought it the reading of BA, which is more probably restituant, according to Hense.) Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiam [*](in hanc frequentiam later MSS.; in hac frequentia BA.) loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit. [*](tulit added by Buecheler.)

Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat [*](sciat later MSS.; sciant BA.) nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus. But Seneca was using round numbers.

v2.p.442
est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur.

Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibus [*](natalibus later MSS.; non talibus BA.) nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, "discede," inquit, "ambitio! omnium, quae terram premunt, siremps [*](siremps Cuiacius; seremiles B; sere miles A.) lex esto." Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.

Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo

v2.p.444
et trans oceanum cogitationes suas mittens. " Facilia," inquit, "me doce." Cui praeceptor "ista," inquit, "omnibus eadem sunt, aeque difficilia."

Hoc puta rerum naturam dicere: " ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum, [*](possum Buecheler; possunt BA.) sed quisquis volet, sibi ipse [*](ipse Haase; ipsi BA.) illa reddet faciliora." Quomodo ? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.