Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:

  1. Non est beatus, esse se qui non putat.
Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? "

Quid ergo?" inquis. "Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ? " Non

v1.p.56
quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. VALE.

Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo, cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ? " Mecum," inquit, " loquor." Cui Crates " Cave," inquit, " rogo, et diligenter adtende; cum homine malo loqueris."

Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt; tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto; ipse se prodit.

Vide itaque, quid de te sperem, immo quid

v1.p.58
spondeam mihi, spes enim incerti boni nomen est: non invenio, cum quo te malim esse quam tecum.

Repeto memoria, quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena. Gratulatus sum protinus mihi et dixi: " Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. Iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat."

Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet dis gratiam facias, alia de integro suscipe; roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista vota saepe facias ? Audacter deum roga; nihil illum de alieno rogaturus es.

Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: " Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam." Nunc enim quanta dementia est hominum ! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. VALE.

v1.p.60