Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit. Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis [*](aut animi after corporis deleted by Madvig.) vitia ponuntur. Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.

Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt. Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo [*](illo Schweighäuser; illos MSS.) vitio sui etiam robustissimos admonet.

Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint.

Sulla tunc erat violentissimus,

v1.p.62
cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.

Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos. Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.

Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.

Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.