Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Primum itaque, si videtur [*](si videtur Haase; si ut videtur MSS.) tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae. Philosophia sapientiae amor est et adfectatio. Haec eo tendit, [*](eo tendit Cornelissen; ostendit B.) quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet. Ipso enim nomine fatetur quid amet. [*](quid amet Madvig; quidam et B.)

Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.

Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur. [*](venitur Hense; itur MSS. W. Schultz argues that § 7 (sapientia Dossenni lege) has by some error been transferred from its proper position after quo illa pervenit in § 4 to its present place, where it disturbs the sequence of the thought.) Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant.

Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae

v2.p.382
tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus:
  1. Hospes resiste et sophian Dossenni lege.

Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt [*](sic sunt added by Buecheler, giving the general sense; there is a lacuna in B, in which traces of a corrupt text can be made out.) extra ipsam; ad virtutem venitur per ipsam; cohaerent inter se philosophia virtusque.

Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima conponit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.

Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt [*](adiecerunt later MSS.; adicerent B.) civilem, quia propriam quandam exercitationem desideret et

v2.p.384
circa aliam materiam occupata sit. Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa [*](non in illa the later MSS.; non illa B.) parte morali reperietur.

Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.

Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. [*](rationali later MSS.; morali B. Buecheler thinks that a phrase neutrum ex morali may have dropped out—" neither belongs to the ' moral.' ") Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, [*](rationalem later MSS.; formalem B.) sed etiam contrarias.

Moralem

v2.p.386
quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.

Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere ? Secunda de impetu, de actionibus tertia. [*](This is the order followed by Buecheler; B gives secunda de actionibus tertia de impetu.) Primum enim est, ut quanti [*](quanti Muretus; quantum B.) quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.

Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se [*](inter se Gloeckner; inter B.) aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua [*](tua later MSS.; sua B.) potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei

v2.p.388
cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, [*](vel acrior some later MSS.; acrior B; acriorque other MSS.) prout illa digna est peti.

Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de [*](ipse de one later MS.; de is omitted by B and the rest.) elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.

Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa. Hanc διαλεκτικήν, illam ῤητορικὴν placuit vocari. Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et

  1. Summa sequar fastigia rerum;
alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.

Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, [*](legeris later MSS.; elegeris B.) ad mores statim referas.

Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas

v2.p.390
publicasque quantum potes vexa; et istis dicentibus " quo usque eadem?" responde: "ego debebam dicere 'quo usque eadem peccabitis?'"

Remedia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam et, quia recusatis, perseverabo. Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.

Quo usque fines possessionum propagabitis ? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est. Quo usque arationes vestras [*](arationes vestras Erasmus; a rationib; vestris B.) porrigetis, ne provinciarum quidem spatio [*](spatio de Jan; statione B.) contenti circumscribere praediorum modum ? Inlustrium fluminum per privatum decursus est et amnes magni magnarumque gentium termini usque ad ostium a fonte vestri sunt. Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur. Quam vultis late possidete, sit fundus quod aliquando imperium vocabatur; facite vestrum quicquid potestis, dum plus sit alieno.

Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur. Vobis

v2.p.392
dico: quo usque nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant? Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis [*](iacietis later MSS.; facietis B.) nec contenti solo nisi quod manu feceritis, mare [*](mares. MS. of Gruter; anne B.) agetis introrsus. Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et parvola. Quid prosunt multa cubicula ? In uno iacetis, Non est vestrum ubicumque non estis.

Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur; nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum [*](quantulum later MSS.; quantulum est B.) ex istis epulis, quae per tot comparatis manus, fesso voluptatibus ore libatis ? Quantulum ex ista fera periculose capta dominus crudus ac nauseans gustat ? Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur? Infelices, ecquid [*](ecquid Gronovius; esse quid B.) intellegitis maiorem vos famem habere quam ventrem ?

Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe,

v2.p.394
ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. VALE.