Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum. Verbis, rebus, adfectibus comem [*](comem later MSS.; communem VPb.) se facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt ?

v2.p.368
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.

"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?" Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.

Potest quidem etiam illud dici: sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.

Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris ? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.

Magna et spatiosa res est sapientia. Vacuo illi loco opus est. De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum

v2.p.370
mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.

Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit; aliunde alio transeat et domicilia mutet in [*](in Koch; ad MSS.) alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc [*](illinc Hense; illi (ille) (illic) ne MSS.) nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.

Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.

"At enim delectat artium notitia multarum." Tantum itaque ex illis retineamus, quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus

v2.p.372
est.

Quid? Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt. Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit. Misererer, si tam multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.

I nunc et longam esse vitam nega. Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.

Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum ! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum!

Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo ? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo ? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: "Tempori parce" ? Haec sciam ? Et quid ignorem ?

v2.p.374

Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus [*](circulatus a MS. of Lipsius; circumlatus Vb.) est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est. Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.

Talia sciat oportet, qui multa vult scire, non cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cotidiana, quantum somnus. Metire aetatem tuam; tam multa non capit.

De liberalibus studiis loquor; philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis ! Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones et coniunctionum ac praepositionum proprietates descenderunt et invidere grammaticis, invidere geometris. Quicquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam. Sic effectum est, ut diligentius loqui scirent quam vivere.

Audi, quantum mali faciat nimia subtilitas et quam infesta veritati sit. Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait ex his, quae videntur esse, nihil magis esse quam non esse.

Parmenides

v2.p.376
ait ex his, quae videntur, nihil esse uno excepto [*](uno excepto inserted by Kalbfleisch; nihil esse universo Vb.) universo. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici [*](Eretrici Lipsius; cretici Vb.) et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.

Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem coice; illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt. Satius est supervacua scire quam nihil. Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum; hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est nisi dubium; si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi; si Parmenidi, nihil est praeter unum; si Zenoni, ne unum quidem.

Quid ergo nos sumus ? Quid ista, quae nos circumstant, aiunt, sustinent ? Tota rerum natura umbra est aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utris magis irascar, illis, qui nos nihil scire voluerunt, an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. VALE.

Rem utilem desideras et ad sapientiam [*](ad sapientiam later MSS.; sapientem B.)

v2.p.378
properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionem [*](cognitionem later MSS.; cogitationem B.) totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum. Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic [*](est sic Buecheler; et sic B; et sic erit later MSS.) nobis aspicienda, [*](aspicienda Mentel.; abscienda B.) quemadmodum mundi secreta cernuntur.

Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, [*](frusta later MSS.; frustra B.) dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.

Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.

v2.p.380