Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes; bene de me iudicas, si nihil esse in illis putas, quod abscondam. Sic certe vivendum est, tamquam in conspectu vivamus; sic cogitandum, tamquam aliquis in pectus intimum introspicere [*](introspicere Hense; prospicere VPb.) possit; et potest. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum ? Nihil deo clusum est. Interest animis nostris et cogitationibus mediis intervenit—sic intervenit, dico, tamquam aliquando discedat.

Faciam ergo, quod iubes, et quid agam et quo ordine, libenter tibi scribam. Observabo me protinus et, quod est utilissimum, diem meum recognoscam. Hoc nos pessimos facit, quod nemo vitam suam respicit. Quid facturi simus cogitamus. Atqui consilium futuri ex praeterito venit.

v2.p.260

Hodiernus dies solidas est; nemo ex illo quicquam mihi eripuit. Totus inter stratum lectionemque divisus est. Minimum exercitationi corporis datum, et hoc nomine ago gratias senectuti: non magno mihi constat; cum me movi, lassus sum. Hic autem est exercitationis etiam fortissimis finis.

Progymnastas meos quaeris ? Unus mihi sufficit Pharius [*](Pharius some MSS.; farvius b; farivus PV; Earinus Erasmus.) puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur. Iam aliquem teneriorem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem et intra paucissimos dies non potero; vide, quid exercitatio cotidiana proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes. Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat. Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit, sed cadit.