Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ? Dices: " quod malum est, gloriosum non est; mors gloriosa est; mors ergo non malum " ? O efficacem contionem ! Quis post hanc dubitet se infestis ingerere mucronibus et stans mori ! At ille Leonidas quam fortiter illos adlocutus est! "Sic," inquit, "commilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non

v2.p.256
haesit in faucibus, non elapsus est manibus; alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.

Quid? Dux ille Romanus, qui ad occupandum locum milites missos, cum per ingentem hostium exercitum ituri essent, sic adlocutus est: " ire, commilitones, illo necesse est, unde redire non est necesse."

Vides, quam simplex et imperiosa virtus sit; quem mortalium circumscriptiones vestrae fortiorem facere, quem erectiorem possunt ? Frangunt animum, qui numquam minus contrahendus est et in minuta ac spinosa cogendus, quam cum aliquid grande componitur.

Non trecentis, sed omnibus mortalibus mortis timor detrahi debet. Quomodo illos doces malum non esse ? Quomodo opiniones totius aevi, quibus protinus infantia inbuitur, evincis ? Quod auxilium invenis [*](After invenis, Gertz removed quid dicis ) inbecillitati humanae ? Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ? Qua oratione hunc timendi consensum, quibus ingeni viribus obnixam contra te persuasionem humani generis avertis ? Verba mihi captiosa conponis et interrogatiunculas nectis ? Magnis telis magna portenta feriuntur.

Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate

v2.p.258
corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret. Molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam [*](tu tam later MSS.; totam VPb.) minuta iacularis? Subula leonem excipis ? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista. Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. VALE.