Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnes, inquam, illi tendunt ad gaudium, sed unde stabile magnumque consequantur, ignorant. Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil

v1.p.420
sanantibus litteris; omnes istos oblectamenta fallacia et brevia decipiunt, sicut ebrietas, quae unius horae hilarem insaniam longi temporis taedio pensat, sicut plausus et adclamationis secundae favor, qui magna sollicitudine et partus est et expiandus.

Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est sapientis animus, qualis mundus [*](mundus b1V2P2; mundi pLV1P1; mundi status Erasmus; facies mundi Hense.) super lunam; semper illic serenum est. Habes ergo et [*](et Haase; ut pLV, omitted in Pb.) quare velis sapiens esse, si numquam [*](esse, si numquam Haase; esse et sinum quam p; esse quia si numquam LVPbO.) sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia.

Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. " Quid ergo ? " inquis, "Stulti ac mali non gaudent?" Non magis quam praedam nancti leones. Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum:

  1. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
  2. Egerimus, nosti.

Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt; illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset

v1.p.422
aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est. Quod non dedit fortuna, non eripit. VALE.