Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus; si invenimus, qui nos bonos viros dicat, qui prudentes, qui sanctos, adgnoscimus. Non sumus modica laudatione contenti; quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus. Optimos nos esse, sapientissimos adfirmantibus adsentimur, cum sciamus illos saepe multa mentiri. Adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus in id, cui contraria cum maxime facimus. Mitissimum ille se in ipsis suppliciis audit, in rapinis liberalissimum, in [*](et in MSS.; et deleted by Mentel.) ebrietatibus ac libidinibus temperantissimum. Sequitur itaque, ut ideo mutari nolimus, quia nos optimos esse credimus.

Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum [*](dum added by P 2, omitted by other MSS.) circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit. Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim optorpuisset, coactus " Omnes," inquit, " iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat."

Idem nos faciamus. Pro sua quemque

v1.p.418
portione adulatio infatuat. Dicamus: " Vos quidem dicitis me prudentem esse, ego autem video, quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem. Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus. Quantum capiam adhuc nescio."

Iam docebo, quemadmodum intellegas te non esse sapientem. Sapiens ille plenus est gaudio, hilaris et placidus, inconcussus; cum dis ex pari vivit. Nunc ipse te consule; si numquam maestus es, nulla spes animum tuum futuri exspectatione sollicitat, si per dies noctesque par et aequalis animi tenor erecti et placentis sibi est, pervenisti ad humani boni summam. Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse. Ad hoc cupis pervenire, sed erras, qui inter divitias illuc venturum esse te speras, inter honores, id est, gaudium inter sollicitudines quaeris. Ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae dolorum sunt.