Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt.

v1.p.282
Sed hoc non pervidemus, et gratuita nobis videntur, quae carissime constant.

Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus. Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se vilius.

Idem itaque in omnibus consiliis rebusque faciamus, quod solemus facere, quotiens ad institorem alicuius mercis accessimus; videamus, hoc quod concupiscimus, quanti deferatur. Saepe maximum pretium est, pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; nostri essemus, si ista nostra non essent.

Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura. " Hoc periturum est." Nempe adventicium fuit; tam facile sine isto vives quam vixisti. Si diu illud habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis antequam adsuescas. " Pecuniam minorem habebis."

Nempe et molestiam. " Gratiam minorem." Nempe et invidiam. Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus; scies non damnum in is [*](damnum in is Hense; damnum in his or dam numinis MSS.) molestum esse, sed opinionem

v1.p.284
damni. Nemo illa perisse sentit, sed cogitat. Qui se habet, nihil perdidit. Sed quoto cuique habere se contigit ? VALE.