Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo hoc ad me pervenerit quaeris, quis mihi id te cogitare narraverit, quod tu nulli narraveras ? Is qui scit plurumum, rumor. "Quid ergo?" inquis, "Tantus sum, ut possim excitare rumorem?" Non est quod te ad hunc locum respiciens metiaris; ad istum respice, in quo moraris.

Quicquid inter vicina eminet, magnum est illic, ubi eminet. Nam magnitudo non habet [*](non habet later MSS.; habet pLg.) modum certum; comparatio illam aut tollit [*](tollit L; attollit L second hand and codd. Wire, and Erlang.) aut deprimit. Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est. Gubernaculum, quod alteri navi magnum, alteri exiguum est.

Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur; eo tibi diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.

Rem dicam, ex qua mores aestimes nostros: vix quemquam invenies, qui possit

v1.p.286
aperto ostio vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit; sic vivimus, ut deprendi sit subito adspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare ?

Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant, si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias ? O te miserum, si contemnis hunc testem ! VALE.