Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam. Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum latine loquerentur, summarium vocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti. Illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas; qui notorem dat, ignotus est.

Scribam ergo quod vis,

v1.p.260
sed meo more; interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent. Sume in manus indicem philosophorum; haec ipsa res expergisci te coget, si videris, quam multi tibi laboraverunt. Concupisces et ipse ex illis unus esse. Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta.

Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida; magnarum rerum species ad se vocat et extollit.