Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo. Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est; consilium nemo clare dat. [*](Georges conjectures clamitat for clare dat, perhaps rightly.) Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est, sed efficacibus.

Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.

v1.p.258
Idem facit ratio; non late patet, si aspicias: in opere crescit. Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum; multum efficiunt. et angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens capiat [*](capiat later MSS.; rapiat pLPb.) illa et in se trahat. Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit. VALE.