Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis. Vade certo gradu; si vis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges si ratio te rexerit. Ab illa disces, quid

v1.p.256
et quemadmodum adgredi debeas; non incides rebus.

Neminem mihi dabis, qui sciat, quomodo quod vult, coeperit velle; non consilio adductus illo, sed inpetu inpactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire, sed ferri et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere: " Huc ego quemadmodum veni?" VALE.