Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est ? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo. Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens. Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.

Non potest ergo perfectae naturae bonum

v3.p.446
in inperfecta esse natura, aut si natura talis hoc habet, [*](si habet Buecheler; si naturalia habet, hoc habet BA.) habent et sata. Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos. Numquam autem inordinatum [*](aut before inordinatum removed by Bartsch.) est bonum aut turbidum,

" Quid ergo ? " inquis, " muta animalia perturbate et indisposite moventur ? " Dicerem [*](dicerem later MSS.; dicere BA.) illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet; nunc moventur secundum naturam suam. Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est, quod potest esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse; mutis animalibus talis ex natura sua motus est.

Sed ne te diu teneam, erit aliquod [*](aliquod Harl.; aliquando BA.) bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum, sed nec bonum absolute nec virtus nec perfectum. Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio.