Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Dixisti," inquit, " aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis." Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est, precario bonum dicitur. " Quod est ? " inquis. Hoc, quod secundum cuiusque naturam est. Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.

Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia,

v3.p.444
sunt, eandem naturam habent, illo [*](illo Schweighaeuser; illa BA.) diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum [*](tantum cod. Harl. and Schweighaeuser; tam BA.) in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.

Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est. Cetera possunt in suo genere esse perfecta.

In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur. In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vita [*](nec vita later MSS.; om. BA.) efficitur, in muto animali bonum non est.

Mutum animal sensu conprendit praesentia. Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur; tamquam equus [*](equus later MSS.; quos BA.) reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus [*](admotus Erasmus; ad motum BA.) est. In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria. Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet.