Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa [*](illa later MSS.; illam BA.) ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est. "

Constitutio," inquit, " est, ut vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et vobis quoque vix quomodo infans intellegit ? Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut

v3.p.402
istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant." Verum erat quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem.

Facilius natura intellegitur quam enarratur; itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit. Et quid sit animal, nescit, animal esse se sentit.

Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus; quid sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde, nescimus. Qualis ad nos [*](After nos Haase del. pervenerit.) animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est. Necesse est enim id sentiant, per quod alia quoque sentiunt, necesse est eius sensum habeant, cui parent, a quo reguntur.