Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite [*](scite Windhaus; scit BA.) gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.

Mirari solemus saltandi [*](saltandi Gronovius; satiant BA; satiant saltandi cod. Harl.) peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur. Quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc [*](haesitat. hoc Madvig; haesit, ad hoc BA.) edita protinus faciunt. Cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.

" Ideo," inquit, " partes suas animalia apte movent,

v3.p.400
quia si aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet." Quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.

Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit. Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur. Nullum tormentum sentit supina , [*](supina testudo later MSS.; supinate studio BA.) inquieta est tamen desiderio naturalis status nec ante desinit [*](After desinit Haase removed niti.) quatere se, quam in pedes constitit.