Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tunc intellegere nobis licebit, quam contemnenda miremur, simillimi pueris, quibus omne ludicrum in pretio est; parentibus quippe nec minus fratribus praeferunt parvo aere empta monilia. [*](monilia Erasmus; mobilia B; mobiba A.) Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ? Illos reperti in litore calculi leves et aliquid habentes varietatis delectant, nos ingentium maculae columnarum, sive ex Aegyptiis harenis sive [*](harenis sive later MSS.; harent. sive BA.) ex Africae solitudinibus advectae porticum aliquam vel capacem populi cenationem ferunt.

Miramur parietes tenui marmore inductos, cum sciamus, quale sit quod absconditur. Oculis nostris inponimus, et cum auro tecta perfudimus, quid aliud quam mendacio gaudemus ? Scimus enim sub illo auro foeda ligna latitare.

Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur; omnium istorum, quos incedere altos vides, bratteata felicitas est. Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.

Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem

v3.p.326
facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti; ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.

Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.

Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.

  1. Regia Solis erat sublimibus alta columnis
  2. Clara micante auro.
Eiusdem currum aspice:
  1. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
  2. Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.

Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.

v3.p.328
  1. Sine me vocari pessimum, ut [*](ut Hense; simul ut MSS.) dives vocer.
  2. An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
  3. Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
  4. Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
  5. Quid habere nobis turpe sit quaeris ? Nihil.
  6. Aut dives opto vivere aut pauper mori.
  7. Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
  8. Pecunia, ingens generis humani bonum,
  9. Cui non voluptas matris aut blandae potest
  10. Par esse prolis, non sacer meritis parens;
  11. Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
  12. Merito illa amores caelitum atque hominum movet.