Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nimis anxium esse te circa verba et compositionem, mi Lucili, nolo; habeo maiora, quae cures. Quaere, quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes. Cuiuscumque

v3.p.320
orationem videris sollicitam et politam, scito animum quoque non minus esse pusillis occupatum.

Magnus ille remissius loquitur et securius; quaecumque dicit, plus habent fiduciae quam curae.

Nosti comptulos [*](comptulos Buecheler; complutos BA.) iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos; nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Oratio cultus animi est: si circumtonsa est et [*](est et later MSS.; esset B; esse A1.) fucata et manu facta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti. Non est ornamentum virile concinnitas.

Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus ! Praeter has frugalitas et continentia et tolerantia et liberalitas comitasque et—quis credat ?—in homine rarum humanitas bonum, splendorem illi suum adfunderent. Tunc providentia cum elegantia et ex istis magnanimitas eminentissima quantum, di boni, decoris illi, quantum ponderis gravitatisque adderent ! Quanta esset cum gratia auctoritas ! Nemo illam amabilem, qui non simul venerabilem diceret.

Si quis viderit hanc faciem altiorem fulgentioremque quam cerni inter humana consuevit, nonne velut numinis occursu obstupefactus resistat et, ut " fas sit vidisse," tacitus precetur ? Tum evocante ipsa vultus benignitate productus adoret ac supplicet, et diu

v3.p.322
contemplatus multum extantem superque mensuram solitorum inter nos aspici elatam, oculis mite quiddam, sed nihilominus vivido igne flagrantibus, tunc deinde illam Vergili nostri vocem verens atque attonitus emittat ?

  1. O quam te memorem, virgo ? Namque haut tibi vultus
  2. Mortalis nec vox hominem sonat.
  3. ---
  4. Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem.
Aderit levabitque, si colere eam voluerimus. Colitur autem non taurorum opimis corporibus contrucidatis nec auro argentoque suspenso nec in thensauros stipe infusa, sed pia et recta voluntate.

Nemo, inquam, non amore eius arderet, si nobis illam videre contingeret; nunc enim multa obstrigilant et aciem nostram aut splendore nimio repercutiunt aut obscuro [*](obscuro Muretus; obscure BA.) retinent. Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.

Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem

v3.p.324
hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.