Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. " Si animal est," inquit, " virtus, habet ipsa virtutem."

Quidni habeat se ipsam ? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per

v3.p.284
se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia."

Quaeris, quid adversus istud respondeatur ? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare ? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.

Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare ? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.

Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare ? Quia animus mei pars est. aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare ? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.

Ego in alia esse me sententia professus sum. Non enim tantum virtutes animalia erunt, si hoc recipitur, sed opposita quoque illis vitia et

v3.p.286
adfectus, tamquam ira, timor, luctus, suspicio. Ultra res ista procedet; omnes sententiae, omnes cogitationes animalia erunt. Quod nullo modo recipiendum est. Non enim quicquid ab homine fit, homo est.