Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In Nomentanum meum fugi, quid putas ? Urbem ? Immo febrem et quidem subrepentem. Iam manum mihi iniecerat. Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum. Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.

Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat. Nam cum sciam [*](sciam later MSS.; scias BA.) spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere. Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur. Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me [*](a me was inserted by Gertz at this point; Muretus placed it after illa.) impetrat illa, ut me diligentius amem.

Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu See Acts xviii. 11 ff., and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii.

v3.p.192
oportet. Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.

Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se [*](suis se later MSS.; suis BA.) commodet.

Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt. Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, [*](attentius custodire (curare) later MSS.; attentius BA.) si scias alicui [*](alicui later MSS.; aliquid BA.) tuorum esse dulce, utile, optabile.

Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut [*](ut later MSS.; om. BA.) propter hoc tibi carior fias ? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum.