Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire ? Incendium dico, ruinam, alia, quae [*](incendium alia quae Pincianus; incidentium aliqua BA.) nobis incidunt, non insidiantur; illa potius vide, illa devita, quae [*](illa de vita quae later MSS.; illa videvita illa quae BA.) nos observant, quae captant. Rariores sunt [*](rariores sunt Gruter: pari essunt BA.) casus, etiam si graves, naufragium facere, vehiculo everti; ab homine homini cotidianum periculum. Adversus hoc te expedi, hoc intentis oculis intuere. Nullum est malum frequentius, nullum pertinacius, nullum blandius.

Ac [*](ac Buecheler; ab BA.) tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat

v3.p.188
fumus incendium; subita est ex homine pernicies et eo diligentius tegitur, quo propius accedit.

Erras, si istorum tibi qui occurrunt vultibus credis; hominum effigies habent, animos ferarum, nisi quod illarum perniciosus [*](perniciosus von Ian; perniciosius BA.) est primus incursus; quos transiere, non quaerunt. Numquam enim illas ad nocendum nisi necessitas incitat; aut [*](incitat: aut Buecheler; inicit, hae aut BA.) fame aut timore coguntur ad pugnam; homini perdere hominem libet.

Tu tamen ita cogita, quod ex homine periculum sit, ut cogites, quod sit hominis officium. Alterum intuere, ne laedaris, alterum ne laedas. Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.

Sic vivendo quid consequaris ? Non te ne noceant, sed ne fallant. Quantum potes autem, in philosophiam recede: illa te sinu [*](te sinu Erasmus; te nisu BA.) suo proteget, in huius sacrario eris aut tutus aut tutior. Non arietant inter se nisi in eadem ambulantes via. [*](via Madvig; quia BA.) Ipsam autem philosophiam non debebis iactare; multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.

Tibi vitia detrahat, non aliis exprobret. Non abhorreat a publicis moribus nec hoc agat, ut quicquid non facit, damnare videatur. Licet sapere sine pompa, sine invidia. VALE.

v3.p.190