De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Interpellavit tandem illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum
" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset : " Hoc," inquit, " primum a te peto, ne me loquentem interpelles, ne medio sermone meo proclames ; dabitur tibi loquendi liberum tempus.
Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, patrimonium tibi omne concessi. Hodie tam felix et tam dives es, ut victo victores invideant. Sacerdotium tibi petenti praeteritis compluribus, quorum parentes mecum militaverant, dedi ; cum sic de te meruerim, occidere me constituisti.
" Cum ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam : " Non praestas," inquit, " fidem, Cinna ; convenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras " ; adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum.
Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem : " Quo," inquit, " hoc animo facis ? Ut ipse sis princeps ? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im-