De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet) : " Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat ; contendamus, utrum ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas." [*](12) Post hoc detulit ultro consulatum questus, quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.
Ignovit abavus tuus victis ; nam si non ignovisset, quibus imperasset ? Sallustium et Cocceios et Deillios et totam cohortem primae admissionis ex adversariorum castris conscripsit ; iam Domitios, Messalas, Asinios, Cicerones, quidquid floris erat in civitate, clementiae suae debebat. Ipsum Lepidum quam diu mori passus est ! Per multos annos
haec gratum ac favorabilem reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani cervicibus manum imposuisset; haec hodieque praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.
Deum esse non tamquam iussi credimus ; bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.
Hoc est ignoscere, eum scias multos futuros, qui pro te nascantur et tibi sanguine alieno gratificentur, non dare tantum salutem, sed praestare.