De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti. Cetera enim cognomina honori data sunt ; Magnos et Felices et Angustos diximus et ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum congessimus illis hoc tribuentes ; Patrem quidem Patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem patriam, quae est temperantissima liberis consulens suaque post illos reponens.

Tarde sibi pater membra sua abscidat, etiam, cum absci-

p.400
derit, repellere cupiat, et in abscidendo gemat cunctatus multum diuque ; prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ; prope est, ut inique puniat, qui nimis.

Trichonem equitem Romanum memoria nostra, quia filium suum flagellis occiderat, populus graphiis in foro confodit ; vix illum Augusti Caesaris auctoritas infestis tam patrum quam filiorum manibus eripuit.

Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ; haec liberalitas effecit, ut, in qua civitate numquam deest patronus peioribus, nemo dubitaret, quin reus merito damnatus esset, quem is pater damnare potuisset, qui odisse non poterat.