De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

E contrario is, cui curae sunt universa, qui alia magis, alia minus tuetur, nullam non rei publicae partem tamquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex usu est animadvertere, ostendens quam invitus aspero remedio manus admoveat,

in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non [*]( non added by Haase. ) acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.

Eadem de

p.398
illo homines secreto loquuntur quae palam. Tollere filios cupiunt et publicis malis sterilitas indicta recluditur; bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit. Hic princeps suo beneficio tutus nihil praesidiis eget, arma ornamenti causa habet.

Quod ergo officium eius est ? Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exheredat ? Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum; multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet ; simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con- sumpsit.