De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Huic homini malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem singuli timent, reddam beneficium,

quod accepi. Non oportet mihi nequitiam eius prodesse ; quod meum non est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid differt[*]( differt added by Gertz. ) ? Diligenter istud excuterem, si non redderem, sed darem.

Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non praesentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam redditurus et, cum elusam diu pulsaret, fuit, qui diceret : " Quid perdis operam ? Sutor ille, quem quaeris, elatus, combustus est ; quod nobis fortasse molestum est, qui in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis futurum, ut renascatur," [*](2) iocatus in Pythagoricum. At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ; deinde, cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam voluptatem, intellegens arrisisse illud lucellum sibi redit ad eandem tabernam et ait : " Ille tibi vivit ; redde, quod debes." Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.