De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, ipse te appella. Malus an bonus, ad te non pertinet ; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum

inter vos officia divisa sint : illi oblivio imperata est, tibi meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci oportere, excutere nos illi memoriam rei praesertim honestissimae ; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad verum et suum redeant. Cum dicimus :

" Meminisse non debet," hoc volumus intellegi : " Praedicare non debet nec iactare nec gravis esse." Quidam enim beneficium, quod dederunt, omnibus circulis narrant ; hoc sobrii locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, hoc amicis committunt ; ut haec nimia et exprobratrix memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus et plus imperando, quam praestari poterat, silentium suasimus.