De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Itaque non est trepidandum, quam

cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat. Positum est illi apud me ; nec illius nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est ; non potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne mecum quidem. Egi illi gratias, id est, rettuli.

Qui nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque facilem. Si vult recipere beneficium, referamus reddamusque laeti ; si illud apud nos custodiri mavult, quid thensaurum eius eruimus ? Quid custodiam recusamus ? Dignus est cui, utrum volet, liceat. Opinionem quidem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere sed sequi debeat.