De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum

sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia veri amoris dimissa omnis anxietas. Tam convicium est : " Recipe " quam : " Debes." Hoc primum beneficii dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. " At vereor, ne homines de me sequius loquantur." Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos istius rei iudices habes, illum, quem non debes timere, et te,[*]( quem non debes timere, et te added by Gertz. ) quem non potes. " Quid ergo ? Si nulla intervenerit occasio, semper debebo ? " Debebis ; sed palam debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, quem nondum redditi piget. Quare, qui tibi dignus visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu debeas ?

In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum implere, cum ista interdum non magnus animus faciat, sed magna fortuna ; nesciunt, quanto interim maius ac difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, par est, non minoris est animi beneficium debere quam dare ; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore diligentia custodiuntur accepta, quam dantur.