De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ista tristis et omni voto submovenda occasio ac procul repellenda. Ut gratus esse possis, iratis dis opus est ? Ne ex hoc quidem peccare te intellegis, quod melius cum eo agitur, cui ingratus es ? Propone animo tuo carcerem, vincula, sordes, servitutem, bellum, egestatem ; haec sunt occasiones voti tui. Si quis tecum contraxit, per ista dimittitur!

Quin

potius eum potentem esse vis, cui plurimum debes, et1 beatum ? Quid enim, ut dixi, vetat te referre etiam summa felicitate praeditis gratiam ? Cuius plena tibi occurret et varia materia. Quid ? tu nescis debitum etiam locupletibus solvi ?