De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto hoc honestius votum est : " Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret ; sequatur illum materia, qua tam benigne utitur, largiendi iuvandique ; numquam illi sit dandorum beneficiorum inopia, datorum paenitentia

; naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ; ipse nulli implacabilis sit, ipsi nemo placandus ; tam aequali in eum fortuna indulgentia perseveret, ut nemo in illum possit esse nisi conscientia gratus."

Quanto haec iustiora vota sunt, quae te in nullam occasionem differunt, sed gratum statim faciunt! Quid enim prohibet referre gratiam prosperis rebus ? Quam multa sunt, per quae, quidquid debemus, reddere etiam felicibus possumus ! Fidele consilium, adsidua conversatio, sermo comis et sine adulatione iucundus, aures, si deliberari velit, diligentes, tutae, si credere, convictus familiaritas. Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.