De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad cenam, quia promisi, ibo, etiam si frigus erit; non quidem, si nives cadent. Surgam ad

sponsalia, quia promisi, quamvis non concoxerim ; sed non, si febricitavero. Sponsum descendam, quia promisi; sed non, si spondere me in[*]( in added by Erasmus. ) incertum iubebis, si fisco obligabis. Subest, inquam, tacita exceptio : "Si potero, si debebo, si haec ita erunt."

Effice, ut idem status sit, cum exigis, qui fuit, cum promitterem ; destituere levitas erit. Si aliquid intervenit novi, quid miraris, cum condicio promittentis mutata sit, mutatum esse consilium ? Eadem mihi omnia praesta, et idem sum. Vadimonium promittimus, tamen deserti non in omnes datur actio : deserentem vis maior excusat.

Idem etiam in illa quaestione responsum existima, an omni modo referenda sit gratia, et an beneficium utique reddendum sit. Animum praestare gratum debeo, ceterum aliquando me referre gratiam non patitur mea infelicitas, aliquando felicitas eius,cui debeo.

Quid enim regi, quid pauper diviti reddam, utique cum quidam recipere beneficium iniuriam iudicent et beneficia subinde aliis beneficiis onerent ? Quid amplius in horum persona possum quam velle ? Nec enim ideo beneficium novum reicere debeo, quia nondum prius reddidi. Accipiam tam libenter, quam dabitur, et praebebo me amico meo exercendae bonitatis

suae capacem materiam. Qui nova accipere non vult, acceptis offenditur. Non refero gratiam: