De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ? Non est levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est : " Aliud putavi, deceptus sum." Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: " Quod semel dixi,

qualecumque est, fixum ratumque sit."

Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ? " Potius," inquit, " intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ; praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem."

" Quare ergo," inquit, " Zeno vester, cum quingentos denarios cuidam mutuos promisisset et ipse illum parum idoneum comperisset, amicis suadentibus, ne daret, perseveravit credere, quia promiserat ?

" Primum alia condicio est in credito, alia in beneficio. Pecuniae etiam male creditae exactio est ; et appellare debitorem ad diem possum et, si foro cesserit, portionem feram ; beneficium et totum perit et statim. Praeterea hoc mali viri est, illud mali patris familiae. Deinde ne Zeno quidem, si maior fuisset summa, credere perseverasset. Quingenti denarii sunt : illud quod dici solet, " in morbo consumat " ; fuit tanti non revocare promissum suum.