De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non ? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si negas, et hoc modo peccas : non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium,"

Non mutat sapiens consilium omnibus

his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.

Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.