De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria sibi dare iusserit ? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi in matrimonium filiam ; postea peregrinus apparuisti ; non est mihi cum externo conubium ; eadem res me defendit, quae vetat.

Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi

et me fide liberat. Promisi advocationem : postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet.

Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi ? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.