De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur : quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes porrigatur ; in illo tamen

cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus.

Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.

At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur. Fuisset enim iniquissima rerum natura, si hoc tantum bonum miserum et anceps et sterile fecisset. Sed illud intuere, an ad istam virtutem, quae saepe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus.

Non ideo per se non est expetendum, cui aliquid extra quoque emolumenti adhaeret ; fere enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat?

Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens ?

Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ? Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet ? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat ?