De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se ait[*]( ait added by Madvig. ) alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius sacerdotium, alius provinciam.

Ista autem sunt meritorum signa, non merita. Non potest beneficium manu tangi ; res animo geritur. Multum interest inter materiam beneficii et beneficium ; itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.

Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest. Beneficium etiam amisso

eo, per quod datum est, durat ; est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.