De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad hanc honestissimam contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos adhortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacrilegium sit et tam bellis puellis fiat iniuria !

Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium

obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare propositum est et dulcem fabulam nectere.

At qui ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio loquantur et magnis viribus agant ; nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.