Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. non funesta violata manu
  2. remigis ante,
  3. mox et ferro lacerata diu
  4. saevi iacuit victima nati?
Oct.
  1. Me quoque tristes mittit ad umbras
  2. ferus et manes ecce tyrannus,
  3. quid iam frustra miseranda moror?
  4. rapite ad letum quis ius in nos
  5. Fortuna dedit, testor superos—
  6. quid agis, demens? parce precari
  7. quis invisa es numina divum.
  8. Tartara testor
  9. Erebique deas scelerum ultrices
  10. et te. genitor,
  11. dignum tali morte et poena: