Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. cara marito partu que potens?
  2. eadem famulo subiecta suo
  3. cecidit diri militis ense.
  4. quid cui licuit regnum in caelum
  5. sperare, parens tanta Neronis?
  6. non funesta violata manu
  7. remigis ante,
  8. mox et ferro lacerata diu
  9. saevi iacuit victima nati?
Oct.
  1. Me quoque tristes mittit ad umbras
  2. ferus et manes ecce tyrannus,
  3. quid iam frustra miseranda moror?
  4. rapite ad letum quis ius in nos
  5. Fortuna dedit, testor superos—
  6. quid agis, demens? parce precari
  7. quis invisa es numina divum.
  8. Tartara testor
  9. Erebique deas scelerum ultrices
  10. et te. genitor,
  11. dignum tali morte et poena: