Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. iam multa domus quae vestra tulit:
  2. quid saevior est Fortuna tibi?
  3. tu mihi primum
  4. tot natorum memoranda parens,
  5. nata Agrippae, nurus Augusti,
  6. Caesaris uxor, cuius nomen
  7. clarum toto fulsit in orbe,
  8. utero totiens enixa gravi
  9. pignora pacis,
  10. mox exilium verbera, saevas
  11. passa catenas, funera, luctus,
  12. tandem letum cruciata diu.
  13. felix thalamis Livia Drusi
  14. natisque ferum
  15. ruit in facinus poenamque suam.
  16. Iulia matris fata secuta est;
  17. post longa tamen tempora ferro
  18. caesa est, quamvis crimine nullo.
  19. quid non potuit quondam genetrix
  20. tua quae rexit principis aulam