Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. flere parentem,
  2. scelus ulcisci vindice fratre,
  3. tua quem pietas hosti rapuit
  4. texitque fides:
  5. me crudeli sorte parentes
  6. raptos prohibet lugere timor
  7. fratrisque necem deflere vetat,
  8. in quo fuerat spes una mihi
  9. totque malorum breve solamen.
  10. nunc in luctus servata meos
  11. magni resto nominis umbra.
Nvtr.
  1. Vox en nostras perculit aures
  2. tristis alumnae; cesset thalamis
  3. inferre gradus tarda senectus?
Oct.
  1. Excipe nostras lacrimas, nutrix,
  2. testis nostri fida doloris.
Nvtr.
  1. Quis te tantis solvet curis,
  2. miseranda, dies?
Oct.
  1. Qui me Stygias mittet ad umbras.
p.400
Nvtr.
  1. Omina quaeso sint ista procul.