Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Maiora populus semper a summo exigit.
Ner.
  1. Libet experiri, viribus fractus meis
  2. an cedat animis temere conceptus favor.
Sen.
  1. Obsequere potius civibus placidus tuis.
Ner.
  1. Male imperatur, cum regit vulgus duces.
Sen.
  1. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.
Ner.
  1. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?
Sen.
  1. Negare durum est.
Ner.
  1. Principem cogi nefas.
Sen.
  1. Remittat ipse.
Ner.
  1. Fama sed victum feret.
Sen.
  1. Levis atque vana.
Ner.
  1. Sit licet, multos notat.
Sen.
  1. Excelsa metuit.
Ner.
  1. Non minus carpit tamen.
Sen.
  1. Facile opprimetur. merita te divi patris
  2. aetasque frangat coniugis, probitas pudor.,
Ner.
  1. Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,
  2. instare: liceat facere quod Seneca improbat.
  3. et ipse populi vota iam pridem moror,
  4. cum portet utero pignus et partem mei.
  5. quin destinamus proximum thalamis diem?
  6. Tellure rupta Tartaro gressum extuli,
  7. Stygiam cruenta praeferens dextra facem