Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta
  2. Ditisque regna, detrahit superos polo?
Sen.
  1. Volucrem esse Amorem fingit immitem deum
  2. mortalis error, armat et telis manus
  3. arcuque sacras, instruit saeva face
  4. genitumque credit Venere, Vulcano satum:
  5. vis magna mentis blandus atque animi calor
  6. Amor est; iuventa gignitur, luxu otio
  7. nutritur inter laeta Fortunae bona.
  8. quem si fovere atque alere desistas, cadit
  9. brevique vires perdit extinctus suas.
Ner.
  1. Hanc esse vitae maximam causam reor,
  2. per quam voluptas oritur; interitu caret,
  3. cum procreetur semper humanum genus
  4. Amore grato, qui truces mulcet feras.
  5. hic mihi iugales praeferat taedas deus
  6. iungatque nostris igne Poppaeam toris.
Sen.
  1. Vix sustinere possit hos thalamos dolor
  2. videre populi, sancta nec pietas sinat.
Ner.
  1. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?