Octavia

Seneca, Lucius Annaeus (Plays)

Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. pavere volucres et feras saevas diu
  2. tristes Philippi, † hausit et Siculum mare
  3. classes virosque † saepe cedentes suos.
  4. concussus orbis viribus magnis ducum:
  5. superatus acie puppibus Nilum petit
  6. fugae paratis, ipse periturus brevi:
  7. hausit cruorem incesta Romani ducis
  8. Aegyptus iterum; nunc leves umbras tegit.
  9. illic sepultum est impie gestum diu
  10. civile bellum, condidit tandem suos
  11. iam fessus enses victor hebetatos feris
  12. vulneribus, et continuit imperium metus.
  13. armis fideque militis tutus fuit,
  14. pietate nati factus eximia deus,
  15. post fata consecratus et templis datus.
  16. nos quoque manebunt astra, si saevo prior
  17. ense occuparo quicquid infestum est mihi
  18. dignaque nostram subole fundaro domum.
Sen.
  1. Implebit aulam stirpe caelesti tuam
  2. generata divo Claudiae gentis decus,